[116] EPISTOLA XVI. IUSTUS LIPSIUS LAMBERTO VANDER-BURCH Decano ad S. Mariam Ultrajecti. Reverende Domine, & libros a te & literas jam binas accepi, ac respondissem ad priores dudum, nisi aura haec nautas tenuisset, per quos non literas solum mittere cogitabam, sed Valerii adjunctos libellos. In quibus facta honesta tui mentio, ut beneficiis mereris. De judice Bibliothecae, te amo. Nec quid velim, scribo: quia spero brevi me illuc venturum, & acturum coram. Interea humanitas haec tua in me & literas jure grata: cum qua utinam aliqua re pariare possim. Animus est ... re, imo superest. De hospitibus qui domi tuae non ex tuo voto, doleo. Sed turbas e turbis vides, & cathenata, ut sic dicam, Belgicae nostrae mala. Quis praeter magnum illum medicum medeatur? Sane increscit morbus, & utinam mutatio aliqua finem ei adferat, non intritio rerum? Illud speramus, hoc veremur. Apud nos jam nunc aula, quae recta ad vos iter habet. Quae caussa me quoque avocat a scribendo, salutationibus & ejusmodi officiis crebro nimis interpellatum. Salve Vir Amicissime cum D. Graphiario fratre tuo, a me IUSTO LIPSIO, qui aeternum vester. Lugd. Bat. III. Id. Mart. MDLXXXVI. Prima opportunitate plerosque e libris tuis aut remittam aut ipse feram. |